Mosaico decorativo

Fundar 5490 Resultados para: Rat

  • Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae, in exedras sacras sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem, et erat ibi locus in extrema parte vergens ad occidentem; (Prophetia Ezechielis 46, 19)

  • Et mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterat transvadari. (Prophetia Ezechielis 47, 5)

  • possidebitis autem eam, singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris; et cadet terra haec vobis in possessionem. (Prophetia Ezechielis 47, 14)

  • Sacerdotibus consecratis erit, filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas et non erraverunt, cum errarent filii Israel, sicut erraverunt Levitae. (Prophetia Ezechielis 48, 11)

  • Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum; (Prophetia Danielis 1, 9)

  • Et dixit Daniel ad custodem, quem constituerat princeps eunuchorum super Daniel, Ananiam, Misael et Azariam: (Prophetia Danielis 1, 11)

  • Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)

  • Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis; (Prophetia Danielis 2, 14)

  • respondens dixit ad Arioch, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, (Prophetia Danielis 2, 15)

  • Propterea Daniel, ingressus ad Arioch, quem constituerat rex, ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: “Sapientes Babylonis ne perdas; introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo”. (Prophetia Danielis 2, 24)

  • Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem et dixit ei: “Inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae, qui solutionem regi annuntiet”. (Prophetia Danielis 2, 25)

  • Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: “Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?”. (Prophetia Danielis 2, 26)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina