Fundar 5490 Resultados para: Rat
et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 16, 5)
Et divisit populum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. (Liber I Maccabaeorum 16, 7)
Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 16, 8)
Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedron, quam aedificavit. (Liber I Maccabaeorum 16, 9)
Et Ptolemaeus filius Abubi constitutus erat dux in campo Iericho et habebat argentum et aurum multum; (Liber I Maccabaeorum 16, 11)
erat enim gener summi sacerdotis. (Liber I Maccabaeorum 16, 12)
Et praecurrens quidam nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia: “Misit te quoque interfici”. (Liber I Maccabaeorum 16, 21)
Fratribus, qui sunt per Aegyp tum, Iudaeis salutem dicunt fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae, pacem bonam. (Liber II Maccabaeorum 1, 1)
et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo. (Liber II Maccabaeorum 1, 5)
De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus; (Liber II Maccabaeorum 1, 11)
aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt. (Liber II Maccabaeorum 1, 16)
Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. (Liber II Maccabaeorum 1, 22)