Fundar 744 Resultados para: Quoque
Fiebat enim pavor mortis in tota civitate, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur tumoribus, et ascendebat ululatus civitatis in caelum. (Liber I Samuelis 5, 12)
Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae (Liber I Samuelis 7, 15)
Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas. (Liber I Samuelis 8, 13)
Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis. (Liber I Samuelis 8, 14)
et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis”. (Liber I Samuelis 8, 20)
Quod cum vidissent viri Israel se in arto sitos — afflictus est enim populus — absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris et in cisternis. (Liber I Samuelis 13, 6)
Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et ipsi cum suis in proelio. (Liber I Samuelis 14, 22)
Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul. (Liber I Samuelis 18, 5)
In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo. (Liber I Samuelis 18, 14)
haec faciat Dominus in Ionathan et haec augeat! Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, hoc quoque notum faciam tibi et dimittam te, ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. (Liber I Samuelis 20, 13)
Mittam quoque et puerum dicens ei: “Vade et affer mihi sagittas”. (Liber I Samuelis 20, 21)
Dixitque David ad Achis: “Ideo tu quoque scies, quae facturus est servus tuus”. Et ait Achis ad David: “Ideo custodem capitis mei ponam te cunctis diebus”. (Liber I Samuelis 28, 2)