Fundar 1043 Resultados para: Quoniam

  • non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. (Epistula ad Hebraeos 8, 9)

  • Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum, (Epistula ad Hebraeos 8, 11)

  • Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat; (Epistula ad Hebraeos 11, 11)

  • Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)

  • dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit. (Epistula Iacobi 1, 10)

  • Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt! (Epistula Iacobi 2, 19)

  • Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? (Epistula Iacobi 2, 20)

  • Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est; (Epistula Iacobi 2, 22)

  • Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum. (Epistula Iacobi 2, 24)

  • Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus. (Epistula Iacobi 3, 1)

  • Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit. (Epistula Iacobi 5, 8)

  • Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator. (Epistula Iacobi 5, 11)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina