Fundar 1043 Resultados para: Quoniam
Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. (Evangelium secundum Lucam 12, 3)
Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis. (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, (Evangelium secundum Lucam 18, 1)
His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra”. (Evangelium secundum Lucam 21, 28)
Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 21, 31)
quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 29)
Et coegerunt illum dicentes: “Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies”. Et intravit, ut maneret cum illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 29)
Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 15)
Dicit ei Iesus: “Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 40)
Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)
Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. (Evangelium secundum Ioannem 19, 31)