Fundar 1043 Resultados para: Quoniam
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)
et ne velitis dicere intra vos: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)
“Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 3)
Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 4)
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 5)
Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 6)
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 9)
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 12)
Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)
Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 26)