Mosaico decorativo

Fundar 1043 Resultados para: Quoniam

  • In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum petitio, ut cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, dabit illud et humillimum hominem constituet super eo”. (Prophetia Danielis 4, 14)

  • Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te. (Prophetia Danielis 5, 14)

  • Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur; et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et tradita esset ad comburendum igni; (Prophetia Danielis 7, 11)

  • Et venit et stetit iuxta, ubi ego stabam; cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: “Intellege, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio”. (Prophetia Danielis 8, 17)

  • dixitque: “Ecce ego ostendam tibi, quae futura sint in novissimo maledictionis, quoniam in tempore erit finis. (Prophetia Danielis 8, 19)

  • Veni autem, ut docerem te, quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies”. (Prophetia Danielis 10, 14)

  • tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me”. (Prophetia Danielis 13, 43)

  • si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel”. Et dixit Daniel regi: “Fiat iuxta verbum tuum”. (Prophetia Danielis 14, 9)

  • Et dixit Dominus ad eum: “Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel; (Prophetia Osee 1, 4)

  • Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum, (Prophetia Osee 2, 4)

  • Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt, (Prophetia Osee 2, 6)

  • Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo. (Prophetia Osee 4, 10)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina