Fundar 634 Resultados para: Quis
Quis est iste, qui quasi Nilus ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius? (Liber Ieremiae 46, 7)
Quid gloriaris in vallibus? Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis, quae confidebas in thesauris tuis et dicebas: “Quis veniet ad me?”. (Liber Ieremiae 49, 4)
Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? (Liber Ieremiae 49, 19)
Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?”. (Liber Ieremiae 50, 44)
MEM. Cui comparabo te vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? Cui exaequabo te et consolabor te, virgo filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua; quis medebitur tui? (Lamentationes 2, 13)
MEM. Quis est iste, qui dixit, et factum est? Dominus non iussit? (Lamentationes 3, 37)
Quis invenit locum eius? Et quis intravit in thesauros eius? (Liber Baruch 3, 15)
Quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus? (Liber Baruch 3, 29)
Quis transfretavit mare et invenit eam et apportabit eam auro electo? (Liber Baruch 3, 30)
propter quod, ne forte cadat in terram, per ipsos erigetur. Neque, si quis illud erectum statuerit, per semetipsum movebitur neque, si inclinatum fuerit, erigetur; sed sicut mortuis munera illis apponuntur. (Liber Baruch 6, 26)
Similiter neque divitias neque aes poterunt dare. Si quis illis votum voverit nec reddiderit, non requirent. (Liber Baruch 6, 34)
Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis”. (Prophetia Danielis 3, 6)