Fundar 765 Resultados para: Quid
Et interrogaverunt eum: “Quid ergo? Elias es tu?”. Et dicit: “Non sum”. “Propheta es tu?”. Et respondit: “Non”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 21)
Dixerunt ergo ei: “Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 22)
et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 25)
Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “Quid quaeritis?”. Qui dixerunt ei: “Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 38)
Et dicit ei Iesus: “Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 4)
et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. (Evangelium secundum Ioannem 2, 25)
Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “Quid quaeris aut quid loqueris cum ea?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 27)
Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 6)
Respondit ei Philippus: “Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat!”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 7)
“Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 9)
Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: “Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 12)
Dixerunt ergo ad eum: “Quid faciemus, ut operemur opera Dei?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 28)