Fundar 765 Resultados para: Quid
Tractavi in corde meo detinere in vino carnem meam, cum cor meum duceretur in sapientia, et amplecti stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, ut faciant sub sole paucis diebus vitae suae. (Liber Ecclesiastes 2, 3)
Verti me ad contemplandam sapientiam et insipientiam et stultitiam: “Quid faciet, inquam, homo, qui veniet post regem? Id quod antea fecerunt”. (Liber Ecclesiastes 2, 12)
Et dixi in corde meo: “Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam?”. Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)
Quid enim proderit homini de universo labore suo et afflictione cordis, qua sub sole laboravit? (Liber Ecclesiastes 2, 22)
Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo? (Liber Ecclesiastes 3, 9)
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)
Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei stulta promissio; sed, quodcumque voveris, redde. (Liber Ecclesiastes 5, 3)
Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? (Liber Ecclesiastes 5, 10)
Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? (Liber Ecclesiastes 5, 15)
Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambulare coram vivis? (Liber Ecclesiastes 6, 8)
Ubi verba sunt plurima, multiplicant vanitatem; quid lucri habet homo? (Liber Ecclesiastes 6, 11)
Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit? (Liber Ecclesiastes 6, 12)