Mosaico decorativo

Fundar 2304 Resultados para: Quia

  • Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui in urbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio et convivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes epularum. (19a) Et satrapae provinciarum et principes et scribae regis honorificabant Deum, quia timor Mardochaei eos invaserat. Factum erat enim, ut praeceptum regis in toto regno nominaretur. (Liber Esther 9, 19)

  • quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. (Liber Iob 3, 10)

  • Quia timor, quem timebam, evenit mihi, et, quod verebar, accidit. (Liber Iob 3, 25)

  • De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt. (Liber Iob 4, 20)

  • Quia non egreditur ex pulvere nequitia, et de humo non oritur dolor. (Liber Iob 5, 6)

  • Quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt. (Liber Iob 5, 18)

  • Quia sagittae Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus meus; et terrores Dei militant contra me. 5 Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit? (Liber Iob 6, 4)

  • Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt. (Liber Iob 6, 20)

  • Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona. (Liber Iob 7, 7)

  • Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam? (Liber Iob 7, 12)

  • Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum? (Liber Iob 7, 17)

  • Quia, etiamsi iustus essem, non responderem, sed meum iudicem deprecarer; (Liber Iob 9, 15)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina