Fundar 2304 Resultados para: Quia
Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 32)
Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 33)
Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 42)
Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 44)
Fatuae autem sapientibus dixerunt: “Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 8)
Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 13)
Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; (Evangelium secundum Matthaeum 25, 24)
Respondens autem dominus eius dixit ei: “Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 26)
“Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 2)
An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 53)
Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri?”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 54)
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 6)