Fundar 12053 Resultados para: Qui
gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine; (Epistula ad Colossenses 1, 12)
qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, (Epistula ad Colossenses 1, 13)
qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, (Epistula ad Colossenses 1, 15)
quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, (Epistula ad Colossenses 1, 16)
Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, (Epistula ad Colossenses 1, 18)
quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare (Epistula ad Colossenses 1, 19)
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae; (Epistula ad Colossenses 1, 27)
Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne, (Epistula ad Colossenses 2, 1)
Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum; (Epistula ad Colossenses 2, 8)
quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, (Epistula ad Colossenses 2, 9)
et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis; (Epistula ad Colossenses 2, 10)
consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis; (Epistula ad Colossenses 2, 12)