Fundar 12053 Resultados para: Qui
Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 21)
Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. (Evangelium secundum Ioannem 9, 22)
Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)
Respondit ergo ille: “Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 25)
Dixerunt ergo illi: “Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 26)
Respondit eis: “Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 27)
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 29)
Respondit homo et dixit eis: “In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos! (Evangelium secundum Ioannem 9, 30)
Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. (Evangelium secundum Ioannem 9, 31)
A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; (Evangelium secundum Ioannem 9, 32)
nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 33)
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “Tu credis in Filium hominis?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 35)