Fundar 12053 Resultados para: Qui
et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur!”. (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset. (Evangelium secundum Lucam 22, 23)
Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. (Evangelium secundum Lucam 22, 24)
Dixit autem eis: “Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. (Evangelium secundum Lucam 22, 25)
Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator. (Evangelium secundum Lucam 22, 26)
Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. (Evangelium secundum Lucam 22, 27)
Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; (Evangelium secundum Lucam 22, 28)
Qui dixit ei: “Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire”. (Evangelium secundum Lucam 22, 33)
Et dixit eis: “Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?”. At illi dixerunt: “Nihil”. (Evangelium secundum Lucam 22, 35)
Dixit ergo eis: “Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. (Evangelium secundum Lucam 22, 36)
et ait illis: “Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem”. (Evangelium secundum Lucam 22, 46)
Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 47)