Fundar 12053 Resultados para: Qui
Et alter dixit: “Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum”. (Evangelium secundum Lucam 14, 19)
Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam””. (Evangelium secundum Lucam 14, 24)
“Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 26)
Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 27)
Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei (Evangelium secundum Lucam 14, 29)
Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt. (Evangelium secundum Lucam 14, 32)
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 33)
Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat”. (Evangelium secundum Lucam 14, 35)
“Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam? (Evangelium secundum Lucam 15, 4)
et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”. (Evangelium secundum Lucam 15, 6)