Fundar 12053 Resultados para: Qui
Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Lucam 12, 39)
Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit”. (Evangelium secundum Lucam 12, 40)
Et dixit Dominus: “Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? (Evangelium secundum Lucam 12, 42)
Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; (Evangelium secundum Lucam 12, 47)
qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. (Evangelium secundum Lucam 12, 48)
Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! (Evangelium secundum Lucam 12, 49)
Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; (Evangelium secundum Lucam 12, 52)
Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est? (Evangelium secundum Lucam 12, 57)
Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. (Evangelium secundum Lucam 13, 1)
Et respondens dixit illis: “Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? (Evangelium secundum Lucam 13, 2)
Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? (Evangelium secundum Lucam 13, 4)