Fundar 12053 Resultados para: Qui
et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur; (Liber Leviticus 7, 9)
ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae sanguinem. (Liber Leviticus 7, 14)
Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. (Liber Leviticus 7, 15)
Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est; (Liber Leviticus 7, 16)
quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. (Liber Leviticus 7, 17)
Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit. (Liber Leviticus 7, 18)
Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur. (Liber Leviticus 7, 19)
Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. (Liber Leviticus 7, 25)
“Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum Domino, afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum. (Liber Leviticus 7, 29)
Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua; (Liber Leviticus 7, 33)
Adipem autem, qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare; (Liber Leviticus 8, 16)
tradens simul omnia super manus Aaron et filiorum eius. Qui, postquam levaverunt ea coram Domino, (Liber Leviticus 8, 27)