Fundar 12053 Resultados para: Qui
Quod cum vidisset socer eius, omnia scilicet, quae agebat in populo, ait: “Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?”. (Liber Exodus 18, 14)
At ille: “Non bonam, inquit, rem facis. (Liber Exodus 18, 17)
Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. (Liber Exodus 18, 18)
Provide autem de omni plebe viros strenuos et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, (Liber Exodus 18, 21)
qui iudicent populum omni tempore. Quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent; leviusque sit tibi, partito cum aliis onere. (Liber Exodus 18, 22)
Quibus auditis, Moyses fecit omnia, quae ille suggesserat; (Liber Exodus 18, 24)
et, electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, (Liber Exodus 18, 25)
qui iudicabant plebem omni tempore. Quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes. (Liber Exodus 18, 26)
Dimisitque socerum suum, qui reversus abiit in terram suam. (Liber Exodus 18, 27)
Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adduxerim ad me. (Liber Exodus 19, 4)
qui dixit ei: “Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua (Liber Exodus 19, 10)
Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur. (Liber Exodus 19, 12)