Mosaico decorativo

Fundar 12053 Resultados para: Qui

  • et dixerunt viri Bethsamitae: “Quis poterit stare in conspectu Domini, Dei sancti huius? Et ad quem ascendet a nobis?”. (Liber I Samuelis 6, 20)

  • Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post Dominum. (Liber I Samuelis 7, 2)

  • Egressique viri Israel de Maspha persecuti sunt Philisthaeos et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar. (Liber I Samuelis 7, 11)

  • Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos”. (Liber I Samuelis 8, 9)

  • Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, (Liber I Samuelis 8, 10)

  • et ait: “Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius; (Liber I Samuelis 8, 11)

  • Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem eorum et constitue super eos regem”. Et ait Samuel ad viros Israel: “Vadat unusquisque in civitatem suam”. (Liber I Samuelis 8, 22)

  • Perierant autem asinae Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum: “Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas”. Qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)

  • Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum suum, qui erat cum eo: “Veni, et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis”. (Liber I Samuelis 9, 5)

  • Qui ait ei: “Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis. Omne quod loquitur, absque ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus”. (Liber I Samuelis 9, 6)

  • Dixitque Saul ad puerum suum: “Ecce ibimus; quid feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei. Quid habemus?”. (Liber I Samuelis 9, 7)

  • Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: “Venite, et eamus ad videntem”; qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. — (Liber I Samuelis 9, 9)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina