Fundar 12053 Resultados para: Qui
Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae, tu et Levites et advena, qui tecum est. (Liber Deuteronomii 26, 11)
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ex eis in qualibet immunditia nec expendi ex his quidquam mortuo: oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia, sicut praecepisti mihi. (Liber Deuteronomii 26, 14)
“Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 15)
“Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 16)
“Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 17)
“Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 18)
“Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 19)
“Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat operimentum lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 20)
“Maledictus, qui dormit cum omni iumento”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 21)
“Maledictus, qui dormit cum sorore sua, filia patris sui sive matris suae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 22)
“Maledictus, qui dormit cum socru sua”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 23)
“Maledictus, qui clam percusserit proximum suum”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 24)