Mosaico decorativo

Fundar 1212 Resultados para: Promissionem Promissa Terra

  • Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur, et erit terra eius in picem ardentem. (Liber Isaiae 34, 9)

  • Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum; in cubilibus, in quibus dracones habitabant, erit locus calami et iunci. (Liber Isaiae 35, 7)

  • donec veniam et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panis et vinearum. (Liber Isaiae 36, 17)

  • Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua”. (Liber Isaiae 37, 7)

  • Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium, non aspiciam hominem ultra inter habitatores orbis. (Liber Isaiae 38, 11)

  • Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: “Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te?”. Et dixit Ezechias: “De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone”. (Liber Isaiae 39, 3)

  • Et quidem neque plantatus neque satus neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam aufert eos. (Liber Isaiae 40, 24)

  • Non languebit nec frangetur, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae exspectant. (Liber Isaiae 42, 4)

  • Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustitiam; aperiatur terra et germinet salvationem; et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eam”. (Liber Isaiae 45, 8)

  • Vocans ab oriente avem rapacem et de terra longinqua virum consilii mei; et locutus sum et adducam illud, decrevi et faciam illud. (Liber Isaiae 46, 11)

  • Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra sine solio, filia Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. (Liber Isaiae 47, 1)

  • Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra Sinim”. (Liber Isaiae 49, 12)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina