Fundar 5078 Resultados para: Pro
Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit. (Liber Numeri 30, 3)
Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod contradixerit pater. (Liber Numeri 30, 6)
quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea erit reddetque, quodcumque promiserat. (Liber Numeri 30, 8)
Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus. (Liber Numeri 30, 9)
si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni, reddet, quodcumque promiserat. (Liber Numeri 30, 12)
Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. (Liber Numeri 30, 13)
Quod si audiens vir tacuerit et de die in diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, quo die audierat, tacuit. (Liber Numeri 30, 15)
Dataque est media pars his, qui in proelio fuerant, ovium trecenta triginta septem milia quingentae, (Liber Numeri 31, 36)
Ex media vero parte filiorum Israel, quam separaverat a parte eorum, qui in proelio fuerant, (Liber Numeri 31, 42)
Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod auri potuimus invenire, periscelidas et armillas, anulos et inaures ac muraenulas, ad placandum pro nobis Dominum”. (Liber Numeri 31, 50)
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel. (Liber Numeri 32, 14)
At illi prope accedentes dixerunt: “Caulas ovium fabricabimus pro iumentis nostris, parvulis quoque nostris urbes; (Liber Numeri 32, 16)