Fundar 5078 Resultados para: Pro
semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Epistula ad Romanos 1, 10)
Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. (Epistula ad Romanos 1, 13)
Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romae estis, evangelizare. (Epistula ad Romanos 1, 15)
Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis, (Epistula ad Romanos 1, 24)
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam; (Epistula ad Romanos 1, 26)
Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt, (Epistula ad Romanos 1, 28)
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas. (Epistula ad Romanos 2, 1)
“Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes”, sicut scriptum est. (Epistula ad Romanos 2, 24)
Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)
Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, (Epistula ad Romanos 3, 21)
quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta (Epistula ad Romanos 3, 25)
Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundum carnem? (Epistula ad Romanos 4, 1)