Fundar 5078 Resultados para: Pro
eligite meliorem et iustiorem de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri”. (Liber II Regum 10, 3)
Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam; cumque esset ad Betheced Pastorum in via, (Liber II Regum 10, 12)
dixitque ad eum: “Veni mecum et vide zelum meum pro Domino”. Et impositum currui suo (Liber II Regum 10, 16)
Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me; nullus sit qui non veniat. Sacrificium enim grande est mihi Baal; quicumque defuerit, non vivet”. Porro Iehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. (Liber II Regum 10, 19)
Dixitque ei, qui erat super vestes: “Profer vestimenta universis servis Baal”. Et protulit eis vestes. (Liber II Regum 10, 22)
Ingressi sunt igitur, ut facerent victimas et holocausta; Iehu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis: “Quicumque permiserit fugere de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima eius erit pro anima illius”. (Liber II Regum 10, 24)
Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu cursoribus et ducibus suis: “Ingredimini et percutite eos; nullus evadat!”. Percusseruntque eos cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal. (Liber II Regum 10, 25)
Et protulerunt lapidem Baal et combusserunt (Liber II Regum 10, 26)
et comminuerunt eum. Destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque diem hanc. (Liber II Regum 10, 27)
Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria; et regnavit Ioachaz filius eius pro eo. (Liber II Regum 10, 35)
Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: “Vivat rex!”. (Liber II Regum 11, 12)
vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: “Coniuratio, coniuratio!”. (Liber II Regum 11, 14)