Fundar 5078 Resultados para: Pro
Postquam autem transiit meridies, et, illis prophetantibus, venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat nec attendebat orantes, (Liber I Regum 18, 29)
Et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi pro duobus satis in circuitu altaris (Liber I Regum 18, 32)
Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)
Dixitque Elias ad eos: “Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis!”. Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi. (Liber I Regum 18, 40)
Ascendit Achab, ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in verticem Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua (Liber I Regum 18, 42)
et dixit ad puerum suum: “Ascende et prospice contra mare”. Qui, cum ascen disset et contemplatus esset, ait: “Non est quidquam”. Et rursum ait illi: “Revertere septem vicibus”. (Liber I Regum 18, 43)
Nuntiavit autem Achab Iezabel omnia, quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio. (Liber I Regum 19, 1)
Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi; et ecce angelus tetigit eum et dixit illi: “Surge, comede!”. (Liber I Regum 19, 5)
At ille respondit: “Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam”. (Liber I Regum 19, 10)
Et ille respondit: “Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam”. (Liber I Regum 19, 14)
et Iehu filium Namsi unges regem super Israel; Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te. (Liber I Regum 19, 16)
Profectus ergo inde repperit Eliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum; et ipse cum duodecimo erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum, (Liber I Regum 19, 19)