Fundar 2849 Resultados para: Populus Israel
Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat. (Liber Iudicum 8, 28)
Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati cum Baalim posuerunt sibi Baalberith in deum. (Liber Iudicum 8, 33)
Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis. (Liber Iudicum 9, 22)
Rursumque Gaal ait: “Ecce populus de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum”. (Liber Iudicum 9, 37)
Cui dixit Zebul: “Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: “Quis est Abimelech, ut serviamus ei?”. Nonne iste est populus, quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum”. (Liber Iudicum 9, 38)
Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech, (Liber Iudicum 9, 42)
tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit et percussit eos. (Liber Iudicum 9, 43)
Illoque mortuo, omnes viri Israel hoc videntes reversi sunt in sedes suas. (Liber Iudicum 9, 55)
Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim. (Liber Iudicum 10, 1)
Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir. (Liber Iudicum 10, 2)
Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos (Liber Iudicum 10, 3)
Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum. (Liber Iudicum 10, 6)