Mosaico decorativo

Fundar 2849 Resultados para: Populus Israel

  • Et copulavit sibi Eglon filios Ammon et Amalec abiitque et percussit Israel atque possedit urbem Palmarum. (Liber Iudicum 3, 13)

  • Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis. (Liber Iudicum 3, 14)

  • Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem Aod filium Gera de Beniamin, qui sinistra manu utebatur pro dextera. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab. (Liber Iudicum 3, 15)

  • Et statim insonuit bucina in monte Ephraim; descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente. (Liber Iudicum 3, 27)

  • Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel; et quievit terra octoginta annis. (Liber Iudicum 3, 30)

  • Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthim sescentos viros stimulo boum; et ipse quoque salvum fecit Israel. (Liber Iudicum 3, 31)

  • Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, (Liber Iudicum 4, 1)

  • Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos. (Liber Iudicum 4, 3)

  • Erat autem Debora prophetis, uxor Lapidoth, quae iudicabat Israel in illo tempore. (Liber Iudicum 4, 4)

  • Et sedebat sub palma Deborae inter Rama et Bethel in monte Ephraim; ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium. (Liber Iudicum 4, 5)

  • Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon. (Liber Iudicum 4, 6)

  • Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel, (Liber Iudicum 4, 23)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina