Fundar 2849 Resultados para: Populus Israel
Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, utinam audias me! (Liber Psalmorum 81, 9)
Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. (Liber Psalmorum 81, 12)
Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset! (Liber Psalmorum 81, 14)
Dixerunt: “Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra!”. (Liber Psalmorum 83, 5)
Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt (Liber Psalmorum 89, 16)
Quia Domini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster. (Liber Psalmorum 89, 19)
quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius. (Liber Psalmorum 95, 7)
Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti. (Liber Psalmorum 95, 10)
Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. (Liber Psalmorum 98, 3)
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae eius. (Liber Psalmorum 100, 3)
Scribantur haec pro generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum. (Liber Psalmorum 102, 19)
Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. - (Liber Psalmorum 103, 7)