Fundar 2849 Resultados para: Populus Israel
Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)
Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: “Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum”. (Liber I Regum 22, 31)
Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat; (Liber I Regum 22, 32)
intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo. (Liber I Regum 22, 33)
Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: “Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum”. (Liber I Regum 22, 34)
Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus. (Liber I Regum 22, 35)
Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber I Regum 22, 39)
Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel; (Liber I Regum 22, 41)
Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis. (Liber I Regum 22, 44)
Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel. (Liber I Regum 22, 45)
Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)
Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; (Liber I Regum 22, 53)