Fundar 1932 Resultados para: Poder De Deus
Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem similitudinis suae fecit illum; (Liber Sapientiae 2, 23)
et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se. (Liber Sapientiae 3, 5)
Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. (Liber Sapientiae 4, 17)
Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; (Liber Sapientiae 6, 7)
Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam et sentire digna horum, quae mihi data sunt, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator; (Liber Sapientiae 7, 15)
Nihil enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat. (Liber Sapientiae 7, 28)
Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo: (Liber Sapientiae 8, 21)
“Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo (Liber Sapientiae 9, 1)
Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti. (Liber Sapientiae 12, 13)
per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est. (Liber Sapientiae 14, 8)
Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia. (Liber Sapientiae 15, 1)
Unus est Altissimus, creator omnipotens et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum suum et dominans, Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)