Mosaico decorativo

Fundar 1932 Resultados para: Poder De Deus

  • Iesus respondit: “Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, (Evangelium secundum Marcum 12, 29)

  • erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. (Evangelium secundum Marcum 13, 19)

  • Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “Heloi, Heloi, lema sabacthani?”, quod est interpretatum: “Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?”. (Evangelium secundum Marcum 15, 34)

  • Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, (Evangelium secundum Lucam 1, 32)

  • “Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae (Evangelium secundum Lucam 1, 68)

  • Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)

  • Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. (Evangelium secundum Lucam 5, 21)

  • Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “Propheta magnus surrexit in nobis” et: “Deus visitavit plebem suam”. (Evangelium secundum Lucam 7, 16)

  • “Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus. (Evangelium secundum Lucam 8, 39)

  • Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”. (Evangelium secundum Lucam 12, 20)

  • Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus. (Evangelium secundum Lucam 12, 24)

  • Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei. (Evangelium secundum Lucam 12, 28)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina