Fundar 1932 Resultados para: Poder De Deus
Me invocant: “Deus meus”; cognovimus te, Israel. (Prophetia Osee 8, 2)
Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae. (Prophetia Osee 8, 6)
Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus. (Prophetia Osee 9, 17)
Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore. (Prophetia Osee 11, 9)
Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius. (Prophetia Osee 12, 6)
“Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus. (Prophetia Osee 12, 10)
“Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. (Prophetia Osee 13, 4)
Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: “Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes”. Quare dicent in populis: “Ubi est Deus eorum”? (Prophetia Ioel 2, 17)
Et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in aeternum”. (Prophetia Ioel 2, 27)
Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierusalem locus sanctus, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 4, 17)
disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 1, 8)
Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. (Prophetia Amos 3, 7)