Fundar 12332 Resultados para: Os
Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis, (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 14)
qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur, (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 15)
prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit autem ira Dei super illos usque in finem. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 16)
Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, facie non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 17)
Propter quod voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum; et impedivit nos Satanas. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 18)
Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius? (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)
Vos enim estis gloria nostra et gaudium. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 20)
et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 2)
ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 3)
nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 4)
Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 5)
Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 6)