Fundar 12332 Resultados para: Os
Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. (Epistula ad Galatas 4, 17)
Bonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos, (Epistula ad Galatas 4, 18)
filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis! (Epistula ad Galatas 4, 19)
Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 20)
Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. (Epistula ad Galatas 4, 22)
Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra; (Epistula ad Galatas 4, 26)
Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. (Epistula ad Galatas 4, 28)
Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri. (Epistula ad Galatas 5, 1)
Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)
Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire? (Epistula ad Galatas 5, 7)
Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos. (Epistula ad Galatas 5, 8)
Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5, 10)