Fundar 12332 Resultados para: Os
Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum; (Epistula ad Romanos 12, 1)
Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)
necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. (Epistula ad Romanos 12, 13)
Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. (Epistula ad Romanos 12, 16)
non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “Mihi vindicta, ego retribuam”, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)
Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. (Epistula ad Romanos 13, 5)
Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. (Epistula ad Romanos 13, 11)
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 7)
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. (Epistula ad Romanos 14, 12)
Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et non nobis placere. (Epistula ad Romanos 15, 1)
Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem; (Epistula ad Romanos 15, 2)
Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. (Epistula ad Romanos 15, 4)