Fundar 12332 Resultados para: Os
Tulitque adipem et caudam omnemque pinguedinem, quae operit intestina reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro. (Liber Leviticus 8, 25)
Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum, (Liber Leviticus 8, 26)
tradens simul omnia super manus Aaron et filiorum eius. Qui, postquam levaverunt ea coram Domino, (Liber Leviticus 8, 27)
Assumensque de unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum. (Liber Leviticus 8, 30)
Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos; (Liber Leviticus 8, 31)
De ostio quoque tabernaculi conventus non exibitis septem diebus usque ad diem, quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur consecratio. (Liber Leviticus 8, 33)
Die ac nocte manebitis in ostio tabernaculi conventus observantes observationem Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est”. (Liber Leviticus 8, 35)
Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron: (Liber Leviticus 9, 1)
“Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino. (Liber Leviticus 9, 2)
Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum, (Liber Leviticus 9, 3)
bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis"”. (Liber Leviticus 9, 4)
Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino, (Liber Leviticus 9, 5)