Fundar 12332 Resultados para: Os
Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra. (Liber Genesis 35, 2)
Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem. (Liber Genesis 35, 4)
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob. (Liber Genesis 35, 5)
Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei (Liber Genesis 35, 9)
Terramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi; et semini tuo post te dabo terram hanc”. (Liber Genesis 35, 12)
Filii Rachel: Ioseph et Beniamin. (Liber Genesis 35, 24)
consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui. (Liber Genesis 35, 29)
Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob. (Liber Genesis 36, 6)
Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum. (Liber Genesis 36, 7)
Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core. (Liber Genesis 36, 14)
Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui. (Liber Genesis 36, 24)
Habuit autem filios Disan: Us et Aran. (Liber Genesis 36, 28)