Fundar 12332 Resultados para: Os
illos vero salvate de igne rapientes; aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam. (Epistula Iudae 1, 23)
Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione, (Epistula Iudae 1, 24)
soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula. Amen. (Epistula Iudae 1, 25)
et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apocalypsis Ioannis 1, 5)
et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 1, 6)
Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu. (Apocalypsis Ioannis 1, 9)
Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae (Apocalypsis Ioannis 1, 10)
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “Noli timere! Ego sum primus et novissimus, (Apocalypsis Ioannis 1, 17)
Scribe ergo, quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec. (Apocalypsis Ioannis 1, 19)
Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces; (Apocalypsis Ioannis 2, 2)
Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam — sed dives es — et blasphemiam ab his, qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. (Apocalypsis Ioannis 2, 9)
Scio, ubi habitas, ubi thronus est Satanae, et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas, testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat. (Apocalypsis Ioannis 2, 13)