Fundar 48 Resultados para: Oris
Nunc ergo, fili mi, audi me et ne recedas a verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 5, 7)
illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus. (Liber Proverbiorum 6, 2)
Nunc ergo, fili mi, audi me et attende verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 7, 24)
Iusti sunt omnes sermones oris mei, non est in eis pravum quid neque perversum; (Liber Proverbiorum 8, 8)
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. (Liber Proverbiorum 12, 14)
De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia. (Liber Proverbiorum 13, 2)
Laetatur homo in responsione oris sui, et sermo opportunus est optimus. (Liber Proverbiorum 15, 23)
De fructu oris viri replebitur venter eius, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. (Liber Proverbiorum 18, 20)
Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum. (Liber Ecclesiastes 10, 12)
Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala. (Liber Ecclesiastes 10, 13)
Osculetur me osculo oris sui! Nam meliores sunt amores tui vino: (Canticum Canticorum 1, 2)
Dixi: “Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius”. Et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum. (Canticum Canticorum 7, 9)