Fundar 1242 Resultados para: Ope
Exsurge, Deus, iudica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, quae ab insipiente fiunt tota die. (Liber Psalmorum 74, 22)
Memor ero operum Domini, memor ero ab initio mirabilium tuorum. (Liber Psalmorum 77, 12)
Et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor. (Liber Psalmorum 77, 13)
ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur operum Dei et mandata eius custodiant. (Liber Psalmorum 78, 7)
Deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. (Liber Psalmorum 78, 53)
Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. (Liber Psalmorum 79, 12)
Operti sunt montes umbra eius, et ramis eius cedri Dei; (Liber Psalmorum 80, 11)
Remisisti iniquitatem plebis tuae, operuisti omnia peccata eorum. (Liber Psalmorum 85, 3)
Vere prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. (Liber Psalmorum 85, 10)
Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua. (Liber Psalmorum 86, 8)
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum nostrarum confirma. (Liber Psalmorum 90, 17)
Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. (Liber Psalmorum 92, 5)