Fundar 443 Resultados para: Ono

  • Et venit et accepit de dextera sedentis in throno. (Apocalypsis Ioannis 5, 7)

  • dicentium voce magna: “Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem”. (Apocalypsis Ioannis 5, 12)

  • Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: “Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum”. (Apocalypsis Ioannis 5, 13)

  • dicentes: “Amen! Benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen”. (Apocalypsis Ioannis 7, 12)

  • Ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius; et, qui sedet in throno, habitabit super illos. (Apocalypsis Ioannis 7, 15)

  • Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: “Factum est!”. (Apocalypsis Ioannis 16, 17)

  • Et vox de throno exivit dicens: “Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni!”. (Apocalypsis Ioannis 19, 5)

  • Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 4)

  • Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; (Apocalypsis Ioannis 21, 3)

  • Et dixit, qui sedebat super throno: “Ecce nova facio omnia”. Et dicit: “Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera”. (Apocalypsis Ioannis 21, 5)

  • Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni. (Apocalypsis Ioannis 22, 1)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina