Fundar 773 Resultados para: Omnis
Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 8)
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; (Evangelium secundum Matthaeum 7, 17)
Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 19)
Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)
Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; (Evangelium secundum Matthaeum 10, 32)
Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 25)
et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 2)
Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 19)
Ait autem illis: “Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)
At ille respondens ait: “Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 13)