Fundar 773 Resultados para: Omnis
Igitur rex et omnis Israel cum eo immolabant victimas coram Domino. (Liber I Regum 8, 62)
Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro septem diebus. (Liber I Regum 8, 65)
et domus haec erit in ruinas. Omnis, qui transierit per eam, stupebit et sibilabit et dicet: “Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?”. (Liber I Regum 9, 8)
— sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel, donec interimerent omne masculinum in Idumaea — (Liber I Regum 11, 16)
Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem. (Liber I Regum 12, 1)
Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes: (Liber I Regum 12, 3)
Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex dicens: “Revertimini ad me die tertia”. (Liber I Regum 12, 12)
Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: “Quae nobis pars in David, vel quae hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel! Nunc vide domum tuam, David!”. Et abiit Israel in tabernacula sua. (Liber I Regum 12, 16)
Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Ierusalem. (Liber I Regum 12, 18)
Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset Ieroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israel; nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iudae solam. (Liber I Regum 12, 20)
et planget eum omnis Israel et sepeliet; iste enim solus inferetur de Ieroboam in sepulcrum, quia inventum est in eo, quod bonum erat Domino, Deo Israel, in domo Ieroboam. (Liber I Regum 14, 13)
Et sepelierunt eum, et planxit illum omnis Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae. (Liber I Regum 14, 18)