Mosaico decorativo

Fundar 640 Resultados para: Omnibus

  • Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos, quia iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit; non enim audivimus vocem eius. (Prophetia Danielis 9, 14)

  • Domine, in omnem iustitiam tuam; avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Ierusalem et monte sancto tuo; propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)

  • et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Aegypti, et Libyes et Aethiopes in vestigia eius transibunt. (Prophetia Danielis 11, 43)

  • Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. (Prophetia Danielis 13, 63)

  • Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his. (Prophetia Osee 7, 10)

  • Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: “Da mihi regem et principes”? (Prophetia Osee 13, 10)

  • “Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. (Prophetia Amos 3, 2)

  • “Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 6)

  • Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: “In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem. (Prophetia Amos 5, 16)

  • Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 5, 17)

  • Ecce enim mandabo ego et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram. (Prophetia Amos 9, 9)

  • Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt”. (Prophetia Michaeae 5, 14)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina