Fundar 640 Resultados para: Omnibus
Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. (Liber Sapientiae 11, 26)
Incorruptibilis enim spiritus tuus est in omnibus. (Liber Sapientiae 12, 1)
Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti. (Liber Sapientiae 12, 13)
Fortitudo enim tua iustitiae initium est, et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit. (Liber Sapientiae 12, 16)
ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare. (Liber Sapientiae 14, 4)
De omnibus enim non credentes propter veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium Dei esse. (Liber Sapientiae 18, 13)
In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 22)
Quoniam pius et misericors est Dominus et remittet in die tribulationis peccata et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. (Liber Ecclesiasticus 2, 13)
et, si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum omnibus diebus vitae eius. Eleemosyna enim patris non erit in oblivione, (Liber Ecclesiasticus 3, 15)
Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua. (Liber Ecclesiasticus 3, 20)
In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis. (Liber Ecclesiasticus 7, 40)
Melior est, qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. (Liber Ecclesiasticus 10, 30)