Mosaico decorativo

Fundar 963 Resultados para: Omnia

  • Ad te, Domine, clamo, quia ignis comedit pascua deserti, et flamma succendit omnia ligna agri. (Prophetia Ioel 1, 19)

  • Iuravit Dominus in superbia Iacob: “Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum. (Prophetia Amos 8, 7)

  • et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum. (Prophetia Amos 8, 10)

  • Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur. (Prophetia Michaeae 1, 7)

  • Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis, (Prophetia Michaeae 3, 9)

  • Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra. (Prophetia Michaeae 7, 19)

  • Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. (Prophetia Nahum 1, 4)

  • “Auferens auferam omnia a facie terrae, dicit Dominus, (Prophetia Sophoniae 1, 2)

  • Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas. (Prophetia Sophoniae 3, 7)

  • Et dixit Aggaeus: “Si tetigerit pollutus cadavere omnia haec, numquid contaminabuntur?”. Et responderunt sacerdotes et dixerunt: “Contaminabuntur”. (Prophetia Aggaei 2, 13)

  • Et respondit Aggaeus et dixit: “Sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum et omnia, quae offerunt ibi, contaminata sunt. (Prophetia Aggaei 2, 14)

  • Percussi vos ariditate et rubigine et grandine omnia opera manuum vestrarum, et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus. (Prophetia Aggaei 2, 17)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina