Fundar 963 Resultados para: Omnia
quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens et penetrans omnes spiritus intellegibiles, mundos, subtilissimos. (Liber Sapientiae 7, 23)
Omni enim motu mobilior est sapientia; pertransit autem et penetrat omnia propter munditiam. (Liber Sapientiae 7, 24)
Et, cum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat et per generationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. (Liber Sapientiae 8, 1)
Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)
“Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo (Liber Sapientiae 9, 1)
Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria. (Liber Sapientiae 9, 11)
et dedit illi virtutem continendi omnia. (Liber Sapientiae 10, 2)
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 20)
Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. (Liber Sapientiae 11, 23)
Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. (Liber Sapientiae 11, 24)
Cum autem sis iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a tua virtute. (Liber Sapientiae 12, 15)