Fundar 963 Resultados para: Omnia
Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)
Sementem multam iacies in terram et modicum congregabis, quia locustae devorabunt omnia. (Liber Deuteronomii 28, 38)
Nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen gloriosum et terribile hoc, Dominum Deum tuum, (Liber Deuteronomii 28, 58)
Dominus non ignoscet ei, sed tunc quam maxime furor eius fumabit et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo (Liber Deuteronomii 29, 19)
idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt, (Liber Deuteronomii 29, 26)
et reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua, (Liber Deuteronomii 30, 2)
Abiit itaque Moyses et locu tus est omnia verba haec ad universum Israel (Liber Deuteronomii 31, 1)
Ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos. (Liber Deuteronomii 31, 18)
sed arrogantiam inimicorum timui, ne superbirent hostes eorum et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia!'. (Liber Deuteronomii 32, 27)
Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun; (Liber Deuteronomii 32, 44)
Et dixit ad eos: “Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius; (Liber Deuteronomii 32, 46)
Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis. (Liber Iosue 1, 8)