Mosaico decorativo

Fundar 1504 Resultados para: Omnes

  • Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)

  • Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem. (Liber Isaiae 32, 13)

  • Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. (Liber Isaiae 32, 20)

  • Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum! Oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem securam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur. (Liber Isaiae 33, 20)

  • Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: ad interitum devovit eos et dedit eos in occisionem. (Liber Isaiae 34, 2)

  • Nobiles eius non erunt, nec regnum proclamabunt; et omnes principes eius erunt in nihilum. (Liber Isaiae 34, 12)

  • Et factum est in quarto deci mo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas et cepit eas. (Liber Isaiae 36, 1)

  • Ego fodi et bibi aquam alienam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos Aegypti”. (Liber Isaiae 37, 25)

  • Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum. (Liber Isaiae 37, 36)

  • Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. (Liber Isaiae 38, 15)

  • Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua. (Liber Isaiae 39, 2)

  • Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; quasi nihilum et inane reputantur ab eo. (Liber Isaiae 40, 17)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina